Charter Document - 03790412
Charter Number: | 03790412 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] ep[iscop]o Linc[olniensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Lyngcolnechyre salutem Sciatis quia concedo Will[elm]o fil[io] Rog[er]i illam donationem quam Alan[us] de Croun avunculus suus et Mauricius filius suus ei fecerunt de terra antecessorum suorum de Holand Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneat hoc ius sicut Alanus et Mauricius illa ei dederunt et concesserunt T[estibus] Rob[er]to de V[er] et H[enrico] de Essexa et A[da] de Beln[aco] Apud S[an]c[tu]m Edm[undum]