Charter Document - 03790411

Charter Document - 03790411


Charter Number: 03790411
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Letter
Date: 1139 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] com[iti] Henr[ico] salutem Scias quia dum molendina de Hunt[endonia] erant in manu mea dedi et concessi in elemosina deo et e[cclesie] Sancte Marie de Hunt[endonia] et canonicis in ea deo servientibus pro anima regis Henr[ici] et aliorum antecessorum meorum tertiam partem ipsorum molendinorum Quare mando tibi quod sicut me diligis et in te confido plenar[ie] facias eis habere tertiam partem eorumdem molendinorum in omnibus que ad illa que ueniunt et pertinent et ita libere et quiete sicut tu ipse habes in tuas duas partes T[este] com[ite] Gisl[eberto] Apud []