Charter Document - 03790402
Charter Number: | 03790402 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 - 1149 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum episcopo Norwicensi et justiciariis et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Northfolch et de Suthfolch salutem Sciatis quod pro animabus Willelmi regis avi mei et avunculorum meorum regum Willelmi et Henrici et aliorum parentum meorum et pro salute anime mee et Matildis regine uxoris mee et puerorum meorum dedi et concessi in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Sancti Benedicti de Hulmo et H[ugoni] nepoti meo abbati et eius successoribus et monachis ibidem deo servientibus duo hundreda de Fleg et tertium de Happingge hundredum Quare volo et firmiter precipio quod ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant hec predicta hundreda cum omnibus consuetudinibus et reditibus et justiciis que ad illa pertinent sicut aliquis antecessorum meorum regum Anglie et ego melius et liberius tenuimus dum illa in manu nostra fuerunt Testibus H[enrico] episcopo Wintoniensi et R[oberto] episcopo Londoniensi et W[illelmo] episcopo Norwicensi et N[igello] episcopo de Ely et I[lario] episcopo Cicestrensi et R[oberto] episcopo Exoniensi et R[oberto] episcopo Batoniensi et M[atilda] regina et W[illelmo] comite de Albemarla et Comite Symone et I[ohanne] comite de Auco et Comite Alberico et W[illelmo] Martel et R[oberto] de Ver et H[enrico] de Essexa et Ricardo de Luci et Fulcone de Oilly et A[da] de Beln[ai] Apud Londoneas