Charter Document - 03790401

Charter Document - 03790401


Charter Number: 03790401
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1149
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Anglorum episcopo Norwicensi et Willelmo de Caisneto vicecomiti salutem Precipio quod Galfridus clericus teneat et habeat ecclesiam suam et terram suam totam et homines suos de Walesham bene et in pace sicut unquam melius tenuit tempore regis Henrici avunculi mei et de servitio suo intendat Hugoni abbati de Hulmo et suis successoribus et nominatim de ecclesia sua et de tota terra sua et de hominibus suis predictis sicut antea fecit ecclesie de Hulmo et abbati Nec requiratur ab eo aliquid servitium nisi tantummodo quod pater suus et ipse faciebant ecclesie predicte de Hulmo tempore regis Henrici avunculi mei Et si aliquis ei iniuriam aliquam vel vim inferre presumpserit tunc precipio vobis quod plenariam justiciam ei inde faciatis ne amplius audiam inde clamorem pro penuria plene justicie Teste Willelmo Martel Apud Bertonam