Charter Document - 03790391

Charter Document - 03790391


Charter Number: 03790391
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Matildis imperatrix [] Sciatis quod quando in Angliam ueni post mortem regis Henrici patris mei Milo de Glocestria quam citius potuit venit ad me apud Bristolliam et recepit me ut dominam et sicut illam quam iustam heredem regni Anglie recognovit et inde me secum ad Glocestriam adduxit et ibi homagium suum mihi fecit ligie contra omnes homines Et volo vos scire quod tunc quando homagium suum ad Gloecestriam recepi dedi ei pro servitio suo in feudo et hereditate sibi et heredibus suis castellum Sancti Briauelli et totam forestam de Dena