Charter Document - 03790380

Charter Document - 03790380


Charter Number: 03790380
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum archiepiscopis et omnibus episcopis comitibus baronibus justiciis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus et amicis Normannie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse sanctimonialibus de Alta Bruieria omnes elemosinas que eis in Normannia rationabiliter date sunt quicunque eas illis dederit videlicet centum libras de red[d]itu Guaraville quas Amalricus comes Ebroicensis illis dedit et decem modios annone et centum solidos de redditu [Achinneii] et dono Isabellis de [Monteforti et Radulfi] filii sui et Rogerii de [] et gortum unum apud Achinneium ex dono eorumdem Quare volo et firmiter precipio ut ecclesia de Alta Bruieria et sanctimoniales ibi deo servientes omnia supradicta bene et in pace libere quiete et honorifice teneant et possideant sicut liberam et perpetuam elemosinam Testibus Ph[ilippo] episcopo [Baiocensi] Roberto de Novoburgo et aliis