Charter Document - 03790379
Charter Number: | 03790379 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] dux Norm[annorum] et Aquit[anorum] et comes And[egavorum] omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justic[iis] vic[ecomitibus] et omnibus amicis et fidelibus suis Norm[annie] et Angl[ie] salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam mater mea fecit in elemosinam deo et Sancto Johanni Ewangeliste de Heman et canonicis regularibus ibidem deo servientibus de tribus carrucatis terre quas ipsa eis dedit apud Wallecota cum hominibus et omnibus rebus ad illas carrucatas pertinentibus et cum molendino ejusdem ville sicut mater mea prius illis ea dederat Quare mando et precipio firmiter ut predicti canonici omnia ista predicta in elemosinam perpetuam cum omnibus pertinentiis possideant ut liberam elemosinam quiete et libere in bono et pace et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et extra in viis et semitis et in omnibus locis cum soc[a] et sac[a] et tol et team et infangenethef et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus illis quibus unquam aliquis melius et liberius et quietius illa possedit Prohibeo etiam ne quis eis inde iniuriam vel dampnum vel molestiam aliquam facere presumat T[estibus] Rob[erto] com[it]e Leg[recestrie] Will[elm]o filio Al[ani] Joh[anne] de Bu[n]d[a] Fu[l]c[one] filio Guar[ini] militibus clericis vero Hug[one] arch[idiacon]o Leg[recestrie] Pet[r]o medico Apud Legrecest[riam]