Charter Document - 03790368

Charter Document - 03790368


Charter Number: 03790368
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[atildis] imperatrix H[enrici] regis filia episcopo Lincolie et vic[ecomiti] et baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglicis tam presentibus quam futuris de Oxenefordsire salutem Sciatis me pro amore dei et animabus patris et matris mee et pro salute mea propria et liberorum meorum et statu regni Anglie dedisse et concessisse deo et ecclesie Sancte Marie et Beati Johannis Baptiste in perpetuam elemosinam ad Godestow lii solidatas et vi denar[ios] terre in Shillingford[a] et c solidatas terre apud Walton[am] quas rex Stephanus eidem loco dedit Quod ut ratum et inconcussum teneatur inperpetuum carta mea et sigilli mei privilegio sanctitum esse volui et volo et firmiter precipio quod bene et plenarie et pacifice libere honorifice et quiete supradicti loci monache habeant et teneant terras illas sicut dictum est inperpetuum Hiis testibus Herbertus capellanus Gloec[estrie] comit[is] Milone de Gloec[estria] et Briencio fil[io] Comitis Apud Divisas