Charter Document - 03790358
Charter Number: | 03790358 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1148 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sthephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse Hamelino abbati Glouc[estrie] abbatiam de Glouc[estria] in elemosinam Quare volo et precipio quod bene et in pace libere et quiete et honorifice illam teneat in terris et in omnibus rebus sicut aliquis abbas ante eum melius et liberius tenuit cum saca et soca et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus aliis liberis consuetudinibus eidem abbatie pertinentibus Hiis testibus R episcopo London[iensi] et N[igello] Eliensi episcopo et Ric[ardo] de Lucy et W[illelmo] de Caisni et R[icardo] de Canvilla Apud Windr[esoras]