Charter Document - 03790343
Charter Number: | 03790343 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M[atildis] imperatrix Henrici regis filia Anglorum regina archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus ministris et omnibus [fidelibus] suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse ecclesie Glastoniensi et Henrico ejusdem ecclesie prelato et successoribus suis in perpetuum omnes teneduras et possessiones ejusdem ecclesie unde ecclesia et ipse saisiti et tenentes fuerunt die qua rex Henricus pater meus fuit vivus et mortuus et unde ecclesia et idem prelatus saisiti et tenentes fuerunt die Dominica intrantis Quadragesime qua venit contra me et locutus est mecum apud Warewell[e] que precessit diem Lune qua idem prelatus et cives Wintonienses honorifice in ecclesia et urbe Wintoniensi me receperunt Hec omnia concedo et confirmo predicte Glastoniensi ecclesie et H[enrico] ejusdem ecclesie prelato et successoribus eius integre libere et quiete et honorifice possidenda et nominatim manerium de Offeculum cum omnibus pertinentiis eius Quare volo et firmiter precipio quod prenominata ecclesia et prelatus eius H[enricus] et successores sui omnia supra memorata bene et in pace et plenarie et quiete et libere et integre et honorifice teneant in silvis et agris in pratis et pasturis in aquis et molendinis et piscariis in viis et semitis in civitate et extra in feriis et mercatis et in omnibus locis cum soca et saca et toll et team et infangeneteof et hamsocne cum moneta et monetariis et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus inconcusse et absque omni inquietatione Testibus Bern[ardo] episcopo de Sancto D[avi]d et Nigell[o] Eliensi episcopo et S[effrido] episcopo Cicestrensi et G[ilberto] abbate Glocestr[iensi] et Rob[erto] comite Gloec[estrie] et Rein[aldo] comite Corn[ubie] et Brien[n]o filio comitis et Milone de Gloec[estria] et Unfrido de Buhun et Willelmo de Moiun et Rad[ulpho] Luuel et Elia Giffard et Rob[erto] Musard