Charter Document - 03790340
Charter Number: | 03790340 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglie archiepiscopo Cant[uariensi] et comitibus et baronibus et justiciariis et vicecomitibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Chent et de Londonia salutem Sciatis me reddidisse et concessisse ecclesie Sancti Petri de Gant et abbati et monachis ejusdem loci ecclesias et terras suas et omnia sua in decimis et elemosinis et aliis rebus ecclesie predicte pertinentibus et nominatim maneria sua de Gronewic et Lieuesham cum suis pertinentiis et terras et consuetudines suas quas habent in Londonia Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace libere et quiete et honorifice teneant cum soca et saca et tol et tea[m] et infangene[Þeof] et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus suis sicut unquam melius tenuerunt tempore Willelmi regis avi mei et tempore avunculorum meorum postea in burgo et extra in terris in aquis in pratis et pasturis in boscho in plano et omnibus aliis rebus et locis Et de calumpnia quam Robbertus de Bentona fecerat in predictis terris de Gronewic et Lieuesham clamo eos qui[e]tos desicut terra ipsius Robberti mihi adjudicata in propria potestate mea est ne predictus Robertus vel aliquis successorum suorum ammodo in eis reclamationem presumat facere Testibus Heinr[ico] episcopo Wint[oniensi] et Nig[ello] episcopo de Hely et [Rogero] cancellario et Rob[erto] comite Gloec[estrie] et Rob[er]t[o] de Ver et A[lberico] d[e] V[er] Apud Huche Lesbiam