Charter Document - 03790334
Charter Number: | 03790334 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1155 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 8 H 299/1 |
Charter:
M[athildis] imperatrix H[enrici] regis filia omnibus fidelibus suis Normannie francis et anglis salutem Sciatis quod concedo et sigilli mei privilegio ratam et stabilem esse jubeo elemosinam quam Oelardus de Cleis dedit deo et ecclesie Sancti Johannis de Fulcardimonte in mea presentia videlicet totum feodum suum de Garini prato proprium ad Solum Campertum et in eodem proprio et in reliquo toto feodo suo duas partes decime Quod si elemosinam istam supradicti loci fratribus warantizare non potent nouem libras Beluacensium quas de eadem habuit ecclesia eisdem restituet His testibus Rog[er]io de Cailli Willelmo de Helion Galtero de Giesnis Galtero filio Ernaldi Apud Rothomagum anno ab incarnatione domini MCLV