Charter Document - 03790329

Charter Document - 03790329


Charter Number: 03790329
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Henricus dux Norm[annorum] comes Andeg[avorum] diligenter concedo et signi mei auctoritate stabiliter confirmo quoddam donum quod Raginaldus de Sancto Walerico in capitulo Fontis Ebraudi conventui prefate abbatie in presentia patris mei et mea fratrisque Willelmi fecit quod et Bernardus eius filius postea libenter concessit Proinde determinatum fuit quod quamdiu predictus Rag[inaldus] sive filius eius Bernardus redditus portus Depe habebunt conventui prenominati monasterii viginti libras Rothomagensis monete ad emendum pisces qul uulgariter harenchi dicuntur singulis annis ad festum Sancti Michaelis p[re]bebunt Cum autem deo iuuante hereditarium ius suum in Anglia recuperaverint et redditus portus prefati ad me redierint et idem Reg[inaldus] et Bern[ardus] eius filius ad faciendum prescriptam piscium emptionem ad festum similiter Sancti Michaelis loco predictarum xx librarum decem libras sterlinorum in perpetua elemosina annuatim tribuent T[estibus] Gosleno de Turoni Gaufrido de Cleers et Hugone fratre eius Gosberto sine terra Brientio de Martiniaco Gofario de Brueria Bartholomeo Frestel Hugone de Belloramo Matheo doctore meo Mauricio cancellarii mei clerico Archenulfo Gastinello Radulfo Garderoba Mathilde amita mea Fontis Ebraudi abbatissa Apud Turonim