Charter Document - 03790326
Charter Number: | 03790326 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] dei gratia dux Norm[annie] comes Andegavie justic[iis] vicecom[itibus] et ministris totius terre sue salutem Concedo atque precipio quod omnes res abbatie et monachorum de Fontaneto sint quiete de passagio et theloneo et pontagio et cardrig[io] et ab omnibus consuetudinibus tam in Normannia quam Andegavia et Anglia per omnia dominica mea quas homines sui affidare poterint suas esse proprias Et prohibeo quod nullus eis inde iniuriam vel contumeliam faciat vel eos injuste disturbet super x libras foris facture Testibus his cancell[ario] Ric[ardo] Jordano Tax[one] Rob[erto] filio Ern[isii] Rad[ulfo] de Pomeria Ric[ardo] de Hacia Engelg[ro] de Boh[un] Apud Arg[e]nt[onam]