Charter Document - 03790312

Charter Document - 03790312


Charter Number: 03790312
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Rogero filio Milonis Gloec[estrie] et Cecilie uxori sue filie Pag[ani] filii Johannis in feodum et hereditatem hereditarie omnem hereditatem et omnia acata ipsius Pagani que ipse tenebat die qua fuit vivus et mortuus de quocunque tenuisset Et omne maritagium quod predictus Paganus dedit filie sue de honore Hug[onis] de Laceio in terris et militibus et omne illud iuris quod ipse Pag[anus] habebat in toto honore Hug[onis] de Laceio sicut ipse Pag[anus] dedit et concessit illud ipsi Rogero cum filia sua De acatis suis hec subscripta maneria scilicet Branfeld[am] cum omnibus suis pertinentiis ad dand[um] illud in elemosinam et Wilrecotam ad tenendum de canonicis Sancti Almund[i] per x s[olidos] reddend[os] inde per annum et servitium Hugonis de Cancelers et feodum Ase de Sceldestona et feodum Butellarii et Essefordam ad tenend[um] de Hugone filio Osberti et Stiuentonam de Rogero filio Grent[e] et Erchenfeld[am] quod dedi ei in escambio de Lantilio et de firma de Grossomonte cum omnibus que ad illud pertinent et nominatim cum nemore de Orcop et cum landa de Garou et Trawern et cum nemore de Harewuda et Fromam et Dilun cum servitio Gaufr[edi] Ruffi et R de Merlai et Dilun de Nic[olao] fil[io] Will[elmi] et Ailentonam et vineam Mauordine et terram et servitium Walteri de Hugef[orda] et Rogeri de Lidewic[a] ad tenendum de Ivone Pantoif De maritagio Buterlega[m] et Ailentona[m] et in Wicha xx libras terre De militibus Willelmum filium Herem[baldi] cum feodo v militum et Herem[baldum] de Egewurd[e] cum i milite et Anfr[idum] de Cuilarduilla ii milites et feodum Hug[onis] Puher[i] de ii militibus si eos debet si non ad perficiend[um] de remanenti honore Et gardinum de Heref[orda] quod rex Henricus ei dedit Et preter hoc quicquid Pag[anus] dedit Sibille uxori sue in dotem de hereditate sua ut illud teneat ipsa Sibilla de Rogero et Cecilia uxore sua Et preter hoc Arwsteling[am] cum omnibus suis pertinentiis Quare volo et precipio quod teneat bene in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis infra burgum et extra in viis et semitis et omnibus locis cum socha et saca et toll et theam et infangeneteof et cum omnibus libertatibus et quietantiis et consuetudinibus cum quibus Paganus melius tenuit Hec igitur predicta et omnem conventionem quam ipse Paganus fecit predicto Rogero cum filia sua concedo et confirmo ipsi Rogero et uxori sue T[estibus] M[athilde] regina et G[ualeranno] comite de Metll[enti] et Will[elmo] Mart[el] et Philippo de Belmeis Apud Merleb[er]gam