Charter Document - 03790304

Charter Document - 03790304


Charter Number: 03790304
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 7 H 12/1

Charter:

G[aufridus] dux Norm[annorum] et comes And[egavorum] et H[enricus] filius eius H[ugoni] archiepiscopo episcopis baronibus et omnibus vicecomitibus et ministris et fidelibus et justiciis suis Normannie salutem Sciatis quia ego et Henricus filius meus concedimus et actoritate sigilli nostri confirmamus Henrico abbati Fiscanni et ecclesie Fiscannensi omnes consuetudines suas et dignitates in ecclesiis in terris in aquis in portibus in silvis in placitis et in omnibus aliis rebus ad ecclesiam pertinentibus sicut Ricardi carta testatur etiam in decimis Eapropter volo et precipio quod ecclesia teneat libere et quiete et honorifice absque ulla inquietatione vel imminutione secularis vel judiciare potestatis Et si aliquis super hoc aliquid presumpserit ego capiam emendationem quam Comes Ricardus instituit T[estibus] Ph[ilippo] ep[iscop]o Baioc[ensi] Ric[ardo] ep[iscopo] Abric[ensi] Ric[ardo] cancell[ario] Ragin[aldo] de S[anc]to Waler[ico] dapiffero Rob[erto] de Novoburgo Osb[erto] de Cailleio Goffer[io] de Bruer[ia] Absalo[n] Roinard[o] Goisb[erto] sine terra Ridello de Releio Engerano de Guasculil Henrico de Ferreris Data carta ista apud Rothom[agum]