Charter Document - 03790294

Charter Document - 03790294


Charter Number: 03790294
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] episcopo Lincolniensi justic[iis] vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis me dedisse et concessisse in elemosinam pro anima regis Henrici et pro salute mea deo et ecclesie Sancti Johannis de foresta de Blocchesham et monachis ibidem deo servientibus vii acras terre in prefata foresta in incrementum ejusdem loci Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et monachi illas predictas vii acras bene et in pace et libere et quiete teneant sicut unquam melius vel liberius tenuerunt aliam terram suam tempore regis Henrici cum omnibus libertatibus et quietantiis et liberis consuetudinibus cum quibus tunc temporis tenebant Testibus Will[elm]o de Ipra et Will[elm]o Martel et Ric[ardo] de Camuill[a] et Ric[ardo] de Luci et Bern[ardo] de Claromonte Apud Oxenef[ordiam]