Charter Document - 03790292

Charter Document - 03790292


Charter Number: 03790292
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus et baronibus et justiciis et ministris suis totius Anglie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Waltero abbati de Egnesham omnes terras suas unde saisitus fuit die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus Et ideo volo et precipio quod bene et in pace et honorifice teneat cum soca et saca et tol et theam et infangenetheof et cum omnibus consuetudinibus suis infra burgum et extra sicut unquam melius et quietius tenuit tempore regis Henrici et sicut carta eius testatur Testibus episcopo Sar[esberiensi] et episcopo Linc[olniensi] et Roberto de Ver Apud Oxenefordiam