Charter Document - 03790291
Charter Number: | 03790291 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1135 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum episcopo Norwicensi justicie vicecomiti baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis de Norfolcia et Sudfolcia salutem Sciatis quia concedo I[ocelino] priori de Eia et monachis quod ipsi habeant feriam apud Beuseiam ad festum Sancte Marie in Septembri et incipiat in vigilia festi et duret eadem die et in crastino scilicet die festi tota die Quare volo et frmiter precipio quod omnes homines illuc euntes et ibidem morantes et inde redeuntes juste habeant meam firmam pacem ne super hoc injuste disturbentur super x libras foris facture Testibus Roberto de Ver et Fulcone de Oill[i] Apud Certesiam