Charter Document - 03790287

Charter Document - 03790287


Charter Number: 03790287
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Anglorum episcopo Norwicensi et justicie et baronibus et omnibus fidelibus suis de Norfolcia et Sudfolcia salutem Sciatis me concessisse priori et monachis ecclesie Sancti Petri de Heia quod habeant unam feriam in anno per quatuor dies que incipiat in die festi Sancti Petri ad vincula Et volo et precipio quod habeant eam cum consuetudinibus et libertatibus que sunt in aliis feriis per Angliam Et omnes illuc euntes et inde redeuntes cum omnibus mercatis suis meam firmam pacem habeant dando suas rectas consuetudines Et nullus eos super hoc neque res eorum injuste disturbet super x libras foris facture Testibus A[lexandro] episcopo Lincolniensi et E[uerardo] episcopo Norwicensi et N[igello] episcopo de Eli et R[ogero] cancellario et comite de Warenna et R[oberto] filio Ricardi et A[da] de Belnaco Apud Sanctum Edmundum