Charter Document - 03790284
| Charter Number: | 03790284 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1136 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Stephanus Willelmi Anglorum primi regis nepos totiusque Anglie rex ac moderator notum facio omnibus clero simul et [po]pulo tam presentis seculi quam futuri quia dei misericordia compunctus pro absolutione peccatorum meorum et salute anim[e me]e concedo et confirmo Sancte Marie et Sancto Petro Exoniensis ecclesie has subscriptas ecclesias ita om[ni]modis liberas et quietus sic[ut] eas donatas esse a preclaris regibus predecessoribus meis ipsorum carth[e test]antur Ecclesiam videlicet Sancti Petroci Sancti Stephani Perani Tohov Probas cum omnibus terris [juste] ad eas pertinentibus ita liberas et quietas ab omnibus geldis querelis et consuetudinibus sicut fuer[unt tem]poribus antecessorum meorum Preter hec autem tres ecclesias in Devonia quas pie memorie Willelmus avus meus Willelmo episcopo Exonie dum adhuc capellanus suus esset dedit ecclesiam scilicet de Plutona ecclesiam de Branctona et ecclesiam Sancti Stephani intra ipsam [ci]uitatem Exonie ipsas concedo sedi episcopali Exonie hereditario jure imperpetuum obtinendas pro redemptione annie mee et paren[tum meorum] cum omnibus terris et decimis et rebus ad eas pertinentibus ita liberas et quiet[as] ab omnibus consuetudinibus et querelis sicut avus meus predicto Willelmo dederat Necnon et ecclesiam [d]e Culintona quam Henricus rex avunculus meus Willelmo episcopo dederat similiter concedo et confirmo sedi episcopali Exonie pro remissione peccatorum meorum cum terris et decimis et omnibus rebus ad eam juste pertinentibus Et ut hec ita data inuiolabiliter et inconcusse sub eterno munimento permaneant signo Sancte Crucis consignata coram testibus subscriptis dimitto Ego Will[elmu]s Cantuariensis archiep[iscopu]s confirmo Ego Turstin[us] Eboracensis archiep[iscopu]s confirmo Ego Henric[us] Wintoniensis ep[is]c[opus] confirmo Ego Rogerius Saresberiensis ep[is]c[opus] confirmo Ego Alexander Lincoliensis ep[is]c[opus] confirmo Ego Ebrard[us] Norwicensis ep[is]c[opus] confirmo Ego [Ni]gellus Elyensis ep[is]c[opus] confirmo Ego Safrid[us] Cicestrensis ep[is]c[opus] confirmo Ego G[a]ufrid[us] Dunelmensis ep[is]c[opus] confirmo Ego Roger[us] Couintrensis ep[is]c[opus] confirmo Ego Symon Wigornensis ep[is]c[opus] confirmo Ego Bernardus de S[an]c[t]o D[avi]d ep[is]c[opus] confirmo Ego Rob[er]tus Herefordensis ep[is]c[opus] confirmo Ego Rob[er]tus Bathoniensis ep[is]c[opus] confirmo Eg[o] Roger[us] Cancellari[us] confirmo Ego Rob[er]tus Abas de Tavistoca confirmo Ego Indu[][Abbas de] Aluendon confirmo Ego Ego Ego Ego Ego Ego Mathildis regina consigno Ego Rob[er]t[us] comes de Gloecest[ria] consigno Ego Will[elmu]s comes de Sudreia consigno Ego Symon comes de Norha[m]tona consigno Ego Roger[us] comes de Warewic consigno Ego Rob[er]t[us] comes de Legrecest[ria] consigno Ego Walter[us] comes de Bukingeha[m] consigno Ego Rob[er]t[us] fili[us] Ricardi confirmo dapifer consigno Ego Hugo Bigod[us] consigno Ego Will[elmu]s de Albinneio consigno Ego Rob[er]t[us] de Oilli consigno Ego Rob[er]t[us] de Ver consigno Ego Alberic[us] de Ver consigno Ego Ricard[us] Basset consigno Ego Guido de Nunan consigno Ego Will[ehnu]s fili[us] Odonis consigno Ego G[o]isb[] consigno [Ego] n de []ome [consigno] [Ego] ger de Alleto [consi]gno [Ego W]illelmus filius Ri[cardi c]onsigno [Ego Hu]nf[ri]dus de Bohu[n] consigno [Ego W]alterus filius Tursti[ni] consigno [Ego Wi]llelmus Capra consigno
