Charter Document - 03790283
Charter Number: | 03790283 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1144 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[alfridus] dux Normann[orum] et comes And[egavorum] G[uidoni] de Sablol[io] et Willelmo Lovello atque prepositis et ballivis suis de V[er]nolio et de Nonancort salutem et dilectionem Mando atque vobis precipio quod episcopo Ebroic[ensi] reddatis omnes decimas suas et de V[er]nolio et de Nonancort sicut eas umquam melius habuit in tempore H[enrici] regis et sicut carta eius garentizat ita quod eas habeat prout temp[us] ierit ad voluntatem suam et de tempore transacto quicquid ei debetur absque dilatione reddatis Insuper etiam vobis precipio ne quid inde amittat neque pro refactura molendinorum neque pro augmentatione reddite supradictarum villarum De pace vero fracta mando vobis quod ei inde quicquid habere debuerit plenarie reddi faciatis scilicet ix l[ibras] sicut carta H[enrici] regis garantizat Tibi et[iam]Wilelme Louel precipio quod justiciam ei facias Gisleberto [nummario] Teste Thoma cancellario Apud Rothomagum