Charter Document - 03790282
Charter Number: | 03790282 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1137 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] H[ugoni] archiepiscopo Roth[omagensi] et episcopis et abbatibus et comitibus et justic[iis] et baronibus et omnibus fidelibus suis totius Normannie salutem Sciatis quia volo et concedo et confirmo quod una feria sit in castello meo de Nonancort omnibus annis per iii dies scilicet per duos dies ante festum Sancte Marie Magdalene et ipso die festi sicut rex Henricus avunculus meus instituit Et de omnibus exitibus ipsius habeat Oin[us] episcopus Ebroic[ensis] et ecclesia sua in sempiternum unam medietatem et ego alteram Et omnes ad eam venientes et inde redeuntes [meam] firmam pacem habeant Testibus Adel[ulfo] episcopo Carl[eolensi] et H[enrico] de Soilli et G[alerano] comite de Metll[ent] et Roberto comite Legr[ecestrie] et Umf[r]i[do] de Buh[un] Apud Ebroic[as]