Charter Document - 03790278
Charter Number: | 03790278 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1135 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Norwic[ensi] episcopo Eliensi et justic[ie] et baronibus et vicecom[iti] et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis de Sudf[olc] salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Audino episcopo Ebroic[ensi] manerium de Branfort et sochemannes de Claidon hundr[edo] et de Bosemere hundredo et de Losehundredo quos rex Henricus ei dederat Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et honorifice et quiete teneat cum soca et saca et toll et team et infangeneteof et cum omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus cum quibus rex Henricus melius tenuit manerium illud quando fuit in manu sua Et sit quietum et homines eius de placitis et sciris et hundredis et geldis et danegeld[is] et auxiliis justici[arum] et vicec[omitum] sicut carta regis Henricus testatur Testibus R[ogero] cancellario et R[ogero] de Fisc[anno] et R[oberto] de Ver et Willelmo Martel Apud Westm[onasterium]