Charter Document - 03790275

Charter Document - 03790275


Charter Number: 03790275
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[atildis] imperatrix H[enrici] regis filia et Anglorum domina archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius anglie et Normannie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse comiti Gaufr[edo] Essexe omnia tenementa sua sicut Gaufredus avus suus aut Willelmus pater eius aut ipse met postea unquam melius vel liberius tenuerunt aliquo tempore in feodo et hereditate sibi et heredibus suis ad tenendum de me et de heredibus meis Videlicet in terris et turribus in castellis et baillis et nominatim turrim Lund[onie] cum castello quod subtus est ad firmandum et efforciandum ad voluntatem suam Et vicecomitatum Lund[onie] et Middelsex per ccc lib[ras] sicut Gaufredus avus eius tenuit Et vicecomitatum Essex per ccc libr[as] sicut idem Gaufredus avus eius tenuit Et vicecomitatum de Hortfordscira per lx libras sicut avus eius tenuit Et preter hoc do et concedo eidem Gaufredo quod habeat hereditabiliter justicia[m] Lund[onie] et Middelsex et Essex et de Hortfordscira ita quod nulla alia justicia placitet in hiis supradictis vicecomitatibus nisi per eis Et concedo ei ut habeat illas c libratas terre quas dedi ei et servicium illorum xx militum sicut illud ei dedi et per aliam cartam meam confirmavi Et illas cc libratas terre quas rex Stephanus et Matildis regina ei dederunt Et illas c libratas terre de terris eschetis quas idem rex et regina ei dederunt et servicium militum quod ei dederunt sicut habet inde cartas illorum Et do ei totam terram que fuit Eudonis Dapiferi in Normannia et dapifer ratum ipsius Et hec reddo ei ut rectum suum ut habeat et teneat hereditabilter ita ne ponatur inde in placitum versus aliquem Et si dominus meus Comes Andegavie et ego voluerimus Comes Gaufredus accipiet pro dominiis et terris quas habet eschetis et pro servicio militum quod habet totam terram que fuit Eudonis Dapiferi in Anglia sicut tenuit ea die qua fuit et vivus et mortuus quia hoc est rectum suum preter illas c libratas terre quas ego dedi ei et preter servicium xx militum quod ei dedi et preter terram Emulfi de Mannavill sicut eam tenet de Comite Gaufredo ex servicio x militum Et si potero perquirere erga episcopum Lund[onie] et erga ecclesiam Sancti Pauli castellum de Storteford per escambium ad gratum suum do et concedo illud ei et heredibus suis in feodo et hereditate tenendum de me et heredibus meis Quod si facere non potero tunc ei conventiono quod faciam illud prosternere et ex toto cadere Et concedo quod Ernulf[us] de Mannavill teneat illas c libratas terre quas ei dedi et servicium x militum de Comite Gaufredo patre suo Et preter hoc do et concedo eidem Ernulfo c libratas terre de terris eschetis et servicium x militum ad tenendum de domino meo Comite Andegau[ie] et de me in capite hereditarie sibi et heredibus suis de nobis et de heredibus nostris videlicet Cristeshalam et Benedis pro quanto valent et superplus perficiam ei per considerationem Comitis Gaufredi Et conventiono eidem Gaufredo comiti Essex quod dominus meus Comes Andegavie vel ego vel filii nostri nullam pacem aut concordiam cum burgensibus Lund[onie] faciemus nisi concessu et assensu predicti Comitis Gaufredi quia inimici eius sunt mortales Concedo etiam eidem Gaufredo quod novum castellum quod firmavit super Luiam stet et remaneat ad efforciandum ad voluntatem suam Concedo etiam ei quod firmet unum castellum ubicunque voluerit in terra sua sicut ei per aliam cartam meam concessi et quod stet et remaneat Concedo etiam eidem Gaufredo quod ipse et omnes homines sui habeant et lucrentur omnia essarta sua libera et quieta de omnibus placitis facta usque ad diem qua servic[io] domini mei Comitis Andegavie ac meo adhesit Hec omnia supradicta tenementa in omnibus rebus concedo ei tenenda hereditarie sibi et heredibus suis de me et de heredibus meis Quare volo et firmiter precipio quod ipse Gaufredus comes et heredes sui teneant hec omnia supradicta tenementa ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie sicut unquam aliquis comitum meorum totius Anglie melius vel liberius tenuit vel tenet Et preter hoc dedi Willelmo filio Otuel[li] fratri ejusdem Comitis Gaufredi c libratas terre de terris escetis tenendis de me et de heredibus meis in feudo et hereditate pro servicio suo et pro amore fratris sui Comitis Gaufredi Concedo etiam quod Willelmus de Sai habeat omnes terras et tenementa que fuerunt patris sui et ipse et heredes sui et quod Willelmus Cap[ra] habeat terram patris sui sine placito et ipse et heredes sui Concedo etiam eidem Comiti Gaufredo quod Willelmus filius Walteri et heredes sui habeant custodiam castelli de Windesh[ores] et omnia sua tenementa sicut ipse Willelmus et antecessores sui eam habuerunt de rege H[enrico] patre meo et antecessoribus ipsius Et quod Matheus de Rumilli habeat terram patris sui quam Gaufridus de Turevill tenet Et Willelmus de Auco habeat Lavendonam sicut rectum suum hereditarie Concedo etiam eidem Comiti Gaufredo quod omnes homines sui teneant terras et tenementa sua de quocunque teneant sine placito et sine pecunie donatione et ut rectum eis teneatur de eorum calumpniis sine pecunie donatione Et quod Osb[ertus] Octo d[enarii] habeat illas xx libratas terre quas ei dedi et confirmavi per cartam meam Hanc autem conventionem et donationem tenendam affidavi manu mea propria in manu ipsius Comitis Gaufredi Et huius fiducie sunt obsides per fidem et testes Robertus comes Gloec[estrie] et Milo comes Heref[ordie] et Brianus filius Comitis et Rob[ertus] filius Reg[is] et Rob[ertus] de Curc[eio] dapifer et Joh[ann]es filius Gisleberti et Milo de Belloc[ampo] et Rad[ulfus] Paganell et Rob[ertus] de Oilli conest[abularius] et Rob[ertus] filius Heldebrand[i] Et conventionavi eidem Comiti Gaufredo pro posse mea quod Comes Andegavie dominus meus asse curabit ei manu sua propria illud idem tenendum et Henricus filius meus similiter Et quod rex Francie erit inde obses si facere potero Et si non potero faciam quod ipse rex capiet in manu illud tenendum Et de hoc debent esse obsides per fidem Juhel de Meduana et Robertus de Sabloill et Wido de Sabloill et Pagan[us] de Clareuall[e] et Gaufredus de Clareuall[e] et Andreas de Aluia et Pipinus de Turon[is] et Absalon de Rumarch[e] et Reginaldus comes Cornubie et Balduinus comes Deuon[ie] et Gislebertus comes de Penbr[oc] et Comes Hugo de Norff[olchia] et Comes Albericus et Henricus de Essex et Petrus de Valon[iis] et alii barones mei quos habere voluerit et ego habere potero erunt inde obsides similiter Et quod Christianitas Angle que est in potestate mea capiet in manu istam supradictam conventionem tenendam eidem Comiti Gaufredo et heredibus suis de me et de heredibus meis Apud Oxineford