Charter Document - 03790273

Charter Document - 03790273


Charter Number: 03790273
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis baronibus vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me fecisse comitem de Gaufr[ido] de Magnavilla de comitatu Essex[ie] hereditarie Quare volo et concedo et firmiter precipio quod ipse et heredes sui post eum hereditario jure teneant de me et de heredibus meis bene et in pace et libere et quiete et honorifice sicut alii comites mei de terra mea melius vel liberius vel honorificentius tenent comitatus suos unde comites sunt cum omnibus dignitatibus et libertatibus et consuetudinibus cum quibus alii comites mei prefati dignius vel liberius tenent T[estibus] Will[elm]o de Ipra et Henr[ico] de Essexa et Joh[ann]e fil[io] Rob[erti] fil[ii] Walt[eri] et Rob[erto] de Nouo burgo et Mainfen[ino] Briton et Turg[isio] de Abrinc[is] et Will[elm]o de S[anc]to Claro et Will[elm]o de Dammartin[o] et Ric[ardo] fil[io] Ursi et Will[elm]o de Auco Ric[ardo] fil[io] Osb[erti] et Rad[ulpho] de Wirec[estria] et Eglin[o] et Will[elm]o fil[io] Alur[edi] et Will[elm]o fil[io] Ernald[i] Apud Westmonast[erium]