Charter Document - 03790265
Charter Number: | 03790265 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum Gaufrido de Mannavilla salutem Precipio tibi quod constringas Hugonem de Scalariis et Stephanum de Scalariis donec ita bene et plenarie reddant monachis de Ely firmam suam quam eis debent sicut melius vel plenius faciebant priusquam caperem insulam de Ely et tantum inde faciatis ne super hoc audiam inde clamorem pro penuria plene justicie Teste Thurg[isio] de Aberinc[is] Apud Sanctum Edmundum