Charter Document - 03790261
Charter Number: | 03790261 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1139 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse ecclesie de Ely omnes terras et possessiones ad eam pertinentes et volo et precipio ut ipsa ecclesia Elyensis habeat honorifice et libere et quiete omnes consuetudines suas infra burgum et extra in terra et in aqua et in paludibus et in plano et in bosco videlicet in sach[am] et socham et tol et team et in infangenethef et hamsocha et grithbrige et fithwite et ferdwite et omnes alias foris facture emendabiles sicut melius habuit die qua Edwardus rex fuit vivus et mortuus et sicut dirationatum fuit in tempore avi mei Willelmi magni apud Keneteford coram baronibus suis Walchelino episcopo et Gaufrido episcopo Constantiensi et Baldewino abbate Sancti Eadmundi et Yuo[ne] Taillebois et Petro de Valoniis et testimonio plurium scirarum Et sciatis quod non sum guarand quod aliquis ponat calumpniam in his predictis consuetudinibus T[estibus] Philippo cancellario Willelmo de Ypro Willelmo Martel Apud Cantebrige