Charter Document - 03790253
Charter Number: | 03790253 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Matildis imperatrix regis Henrici filia et Anglorum domina justiciis vicecomitibus et omnibus ministris suis totius Anglie et portuum maris salutem Concedo burgensibus meis de Divisis quod pro servitio suo sint quieti de theloneo et passagio et lestagio et omni alia consuetudine per totam terram meam et per portus maris Et volo et precipio quod ipsi et homines sui et omnia mercata sua meam firmam pacem habeant Et super hoc nemo eos usquam injuste disturbet super x libras foris facture T[este] ep[iscop]o de Ely Apud Rading[as]