Charter Document - 03790245

Charter Document - 03790245


Charter Number: 03790245
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[G] dux Normannie et comes Andegavie H[ugoni] archiepiscopo et omnibus episcopis Normannie baronibus justiciis et omnibus suis fidelibus salutem Notum sit vobis atque omnibus tam presentibus quam futuris quod in tempore meo et Algari Const[anciensis] episcopi fuit juramento comprobatum per meum preceptum in assisia mea apud Valonias quod Robertus filius Nigelli et omnes predecessores sui ab Algaro Constanciensi et aliis predecessoribus suis Constanc[iensibus] episcopis tenuerant quicquid in ecclesiis de Cesariburgo et Torlavilla et in omnibus possessionibus ad illas ecclesias pertinentibus habuerant Hoc vero juraverunt Ricardus de Wavuilla Willelmus monachus Willelmus de Sancto Germano Willelmus de Bricqueuilla Ricardus de Martinuast Rob[ertus] de Valonis Quare ego concedo quod hoc secundum illorum iuramentum ratum sit et perpetuo teneatur Testes vero huius concessionis sunt R[icardus] cancellarius Willelmus de Vernon Engelg[erus] de Bouhon Alexander de Bouhon Jordanus Taysson Robertus de Nouo [Burgo] Robertus de Corceio Joisfredus de Tur[onibus] G[aufredus] de Cleer P[ipinus] de Tur[onibus] Apud Sanctum Laudum

Source (click image below to view full size)