Charter Document - 03790244

Charter Document - 03790244


Charter Number: 03790244
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Lease
Date: 1139 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] justic[ie] vic[ecomiti] baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Hertfordsc[ira] salutem Sciatis quia concedo quod Geruasius de Cornhilla civis meus Lond[onie] teneat Berchesdena[m] que est de feodo comitis Eust[achii] per servitium dimidii militis sicut Hub[ertus] cam[erarius] regine et Ric[ardus] filius suus de quorum feodo terra illa est illam ei concesserunt scilicet quod Geruasius faciet ei servitium illud apud Lond[oniam] in denar[iis] conuenienti summonitione Et si Hub[ertus] vel Ric[ardus] filius suus eum inde implacitare voluerint de aliquo apud Lond[oniam] eum implacitare debent et non alibi Et volo et precipio quod idem Geru[asius] teneat terram illam bene et in pace sicut conventio est inter eos Testibus W[illelmo] Mart[el] et Ric[ardo] de Luci Apud Lond[oniam]

Source (click image below to view full size)