Charter Document - 03790237
Charter Number: | 03790237 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus de Essex[a] salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Hub[er]tus de Sancto Claro fecit ecclesie Sancti Johannis de Colecestria et monachis ibidem deo servientibus de terra de Grenesteda et de molendino de Lexedena Quare volo et precipio quod ecclesia illa et monachi terram illam et molendinum bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant in perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad ea pertinentibus sicut predictus Hub[er]tus illa eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus Henrico de Essex[a] et Ric[ardo] de Luci Apud Lond[oniam]