Charter Document - 03790232

Charter Document - 03790232


Charter Number: 03790232
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] et justic[ie] et baronibus et vicec[omiti] et ministris et omnibus fidelibus suis de Essexa salutem Sciatis me concessisse et dedisse in perpetuam elemosinam ecclesie Sancti Johannis de Colecestria et monachis ibidem deo servientibus heremitagium quod fuit Roberti heremite in foresta de Writela cum terris et pertinentiis eius Quare volo et precipio quod predicta ecclesia et monachi illud heremitagium et pertinentias eius bene et in pace libere et quiete teneant et in perpetuam elemosinam possideant sicut predictus Rob[ertus] heremita illud melius tenuit et sicut carta mea testatur quam idem Robertus inde habuit Testibus Henr[ico] de Essex[a] Ric[ardo] de Luci W[illelmo] Mart[el] Ric[ardo] de Canvill[a] Apud Warengeford in obsidione

Source (click image below to view full size)