Charter Document - 03790231
Charter Number: | 03790231 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1152 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] justic[ie] et vicec[omiti] et ministris et forestariis suis de Essexa salutem Sciatis quod frater Robertus monachus qui habitat in bosco meo de Writela et omnia sua sunt in mea custodia et protectione sicut elemosina mea dominica Quare precipio quod faciatis eum tenere heremitagium suum sicut fossatum et clausum vadit bene et in pace et quiete sicut elemosinam meam dominicam Nec patiamini quod aliquis super hoc eum in aliquo inquietet neque iniuriam vel contumeliam faciat Quod si aliquis fecerit plenariam justitiam ei faciatis ne inde clamorem audiam pro plene justitie penuria Teste W[illelmo] Mart[el] Apud Writela[m]