Charter Document - 03790230

Charter Document - 03790230


Charter Number: 03790230
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1152 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] justic[iis] et vicecomitibus et baronibus et forestariis et ministris et fidelibus suis de Essexa salutem Sciatis quia pro salute anime mee et pro anima regis Henrici avunculi mei et Matildis regine uxoris mee dedi et concessi in elemosinam huic Roberto monacho in foresta mea de Writela heremitagium suum quod fecit sicut clausum et magnum fossatum suum vadit et nominatim versus aquilonem Et habeat in foresta illa quicquid ei opus fuerit ad domos suas faciendas et ad ignem suum et pasturam ad animalia sua et clausturam suam mensurabiliter Quare volo et precipio quod ipse et omnia sua habeant meam firmam pacem sicut elemosina mea T[estibus] H[enrico] de Essex[a] et Rog[ero] de Fraxin[eto] Aput Lond[oniam]

Source (click image below to view full size)