Charter Document - 03790223

Charter Document - 03790223


Charter Number: 03790223
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] et justic[ie] et vic[ecoiniti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Essexa salutem Sciatis quia concedo et confirmo deo et ecclesie Sancti Johannis Baptiste et monachis de Colecestria escambium illud quod Matildis regina uxor mea illis dedit de Donilandis et de appendiciis suis omnibus pro ecclesia sua de Lillechirche Et volo et precipio quod ecclesia predicta et monachi teneant et habeant inperpetuum prenominatum escambium ita bene et in pace et libere et honorifice et quiete ab omnibus exactionibus et de scutagiis et de omni servitio militari et de omnibus aliis consuetudinibus sicut melius et liberius et quietius tenuerunt ecclesiam suam de Lilechirche Testibus Hub[erto] de Sancto Claro et Rog[er]o de Fraxin[eto] et Fulc[one] de Oilli Apud Colec[estriam]

Source (click image below to view full size)