Charter Document - 03790222

Charter Document - 03790222


Charter Number: 03790222
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eustachius comes Bolonie episcopo Lond[oniensi] et baronibus et justic[ie] et vic[ecomiti] et omnibus hominibus francis et anglis de Essexa salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in elemosinam ecclesie Sancti Johannis de Colecestria terram de Estdonilanda cum omnibus suis pertinentiis liberam et quietam et nominatim ab omni servitio militari liberam sicut regina mater mea eidem ecclesie dedit et concessit Et volo quod monachi predicte ecclesie teneant eam in perpetuam elemosinam sicut prius tenuerunt ecclesiam de Lillechirche pro qua dedimus eis ullam terram de Estdonilanda in escambium Testibus T[heobaldo] archiepiscopo Cant[uariensi] R[oberto] episcopo Linc[olniensi] I[lario] episcopo Cicestr[ensi] W[illelmo] comite de Waren[na] Will[elmo] Mart[el] Ric[ardo] de Luci W[illelmo] de Caisn[eto] Ric[ardo] de Canvill[a] Apud Oxenford[iam]

Source (click image below to view full size)