Charter Document - 03790211
Charter Number: | 03790211 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum prepositis et ministris suis de Hadfeld salutem Precipio vobis quod faciatis habere canonicis Sancti Botulfi de Colecestr[a] decimam bladi de toto dominio meo Hadfeld[e] quicumque in illo seminaverit ita bene et plenarie sicut unquam melius et plenius habuerunt et de omnibus essartis et totam decimationem dominii mei in pasnagio et pecunia et omnibus rebus sicut carta sua testatur ne super hoc aliquis eis iniuriam faciat super foris facturam meam Teste Fulc[one] de Oilli Apud Colecestr[iam]