Charter Document - 03790208
Charter Number: | 03790208 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum episcopo Londoniensi et justic[iis] et vic[ecomitibus] et omnibus baronibus suis Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie Sancti Juliani et Sancti Botulfi de Colecestr[a] et canonicis regularibus in ea deo servientibus in perpetuam elemosinam totam terram et quicquid comes Eustachius eis dedit in burgo Colecestre et extra Et volo et precipio quod bene et in pace libere et quiete teneant sicut carta regis Henrici et carta mea de comitatu meo testantur cum omnibus libertatibus et consuetudinibus et libertatibus suis Testibus R cancellario et W[illelmo] Mart[el] et A[lberico] de Ver Apud Writelam