Charter Document - 03790207
Charter Number: | 03790207 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Matildis dei gratia Anglorum regina omnibus prelatis et filiis et fidelibus Sancte Ecclesie salutem Notum sit omnibus vobis quia dominus meus rex Stephanus et ego et filius meus Eustachius damus et in perpetuam elemosinam concedimus pro salute animarum nostrarum et antecessorum et liberorum et omnium amicorum nostrorum tam vivorum quam mortuorum deo et ecclesie Sancte Marie atque abbati et conventui de Coggeshale ipsum idem manerium de Coggeshale totum in terra et hominibus in bosco et plano in aqua et extra aquam in via et extra viam et in omnibus rebus ad ipsum pertinentibus ita libere et quiete sicut comes Eustachius pater meus et nos postea liberius et quietius illud tenuimus solutum videlicet et quietum de placitis et querelis de scottis et auxiliis de siris et hundredis de danegeldis et omnibus rebus de exercitu et equitatu de opere parci de opere et custodia castelli de omni alio opere et omni genere servitii de murdro et omnibus aliis rebus et omnibus exactionibus cum sacha et socha et tol et tem et infangenethef et omnibus consuetudinibus et libertatibus suis Unde vestram deposco bonitatem quatinus pro dei amore eandem elemosinam in supradicta libertate custodiatis et manuteneatis ut ejusdem beneficii participes effecti a deo in eterna beatitudine mercedem recipiatis Testibus comite Waler[anno] de Melland et comite Gileb[er]to et comite Gaufrido de M[agnavilla] et comite Will[elmo] de Guarenn[a] et comite Simone et Will[elmo] de Ipre et Rad[ulph]o cancellario meo et Hub[er]to camerario Apud London[iam]