Charter Document - 03790205
Charter Number: | 03790205 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1144 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reuerendo patri dei gratia Cluniacensi abbati P[etro] et sanctissimo conventui Cluniacensi G[alfridus] eadem gratia dux Normannorum et comes Andegavorum eternam in domino salutem Felicis memorie predecessor noster Henricus rex Anglorum centum marcas argenti singulis annis Cluniacensibus fratribus in elemosina dabat Eo autem decedente pro predictis centum marcis data est terra predictis fratribus Illam igitur terram Cluniacensi ecclesie et fratribus ibidem deo servientibus jure perpetuo possidendam concedimus Donationem quoque de terra predicta ab imperatrice factam laudamus et confirmamus Testes sunt Hugo archiepiscopus Turonensis Paganus de Claravalle Guido de Sablolio