Charter Document - 03790204

Charter Document - 03790204


Charter Number: 03790204
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1136
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus et omnibus fidelibus suis per Angliam constitutis salutem Sciatis quoniam venerabilis memorie rex Henricus avunculus meus et antecessor meus pro anima patris sui avi mei et animabus patrum et predecessorum nostrorum dedit in elemosinam omnibus annis deo et ecclesie beati Petri de Cluniaco centum marcas argenti de proprio thesauro suo Ego vero bonorum eius actuum ex debito sicut subsecutor sic et devotus imitator et ex gratia superne miserationis sedulus operator quod prefatus avunculus meus predicte ecclesie in denariis contulit de thesauro suo hoc ego eidem ecclesie in subscripte terre stabiliter hiis redditibus in perpetuum assigno et manerium meum de Ledecumba quod de proprio dominio meo est pro illis centum marcis argenti illi ecclesie in sempiternum dono et concedo Quare volo et firmiter precipio quod Cluniacensis ecclesia teneat manerium illud cum omnibus consuetudinibus et appendiciis suis in terris et proprio hundredo eius[dem] manerii et cum soca et saca et toll et team et infangetheof et cum omnibus quietationibus et libertatibus et rebus illi manerio pertinentibus quas ipsum manerium liberius habuit quando fuit in manu mea et antecessorum meorum Et ut hec donatio mea rata et inconcussa illi ecclesie sine fine perduret presentis sigilli mei attestatione et subscriptorum subnotatione confirmo et corroboro Apud Wintoniam anno incarnationis dominice MCXXXVI regni vero mei primo Signum Stephani regis + S[ignum] Matill[dis] regine S[ignum] Eustachii filii regis + S[ignum] Henrici de Soilli S[ignum] Henrici episcopi Wintoniensis Signum Rogeri episcopi Saresberiensis Signum Alexandri episcopi Lincoln[iensis] Signum Nigelli Eliensis episcopi Signum Alani comitis Richemont Signum Rogeri comitis Warwicensis Signum Alberici de Ver Signum Roberti de Ver Signum Willelmi Peverelli Signum Ilberti de Laci

Source (click image below to view full size)