Charter Document - 03790201
Charter Number: | 03790201 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Seisin |
Date: | 1152 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] O[rdingo] abbati Sancti Eadmundi salutem Precipio tibi quod saisias Rog[erum] comi[tem] de Clara de omnibus tenementis de quibus Bald[uinus] filius Gaufr[idi] et Ricolda mater eius saisiti fuerunt de feodo Sancti Eadmundi et nominatim de mansura terre et domibus infra villam Sancti Eadmundi ita plenarie et juste sicut carta mea precepi cum custodia fil[ii] Bald[vini] salvo servitio quod inde tibi debet Et nisi feceris justic[ia] mea de Sudfolc[ia] faciat fieri ne inde clamorem audiam pro penuria recti vel justicie Teste Fulc[one] de Oilli Apud Westmonasterium