Charter Document - 03790197
Charter Number: | 03790197 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1142 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum episcopo Morinensi justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis in comitatu Boloniensi Sciatis quia concedo Gunfrido abbati de Claromesch et successonibus eius in perpetuum pro redemptione anime mee et Mathildis regine uxoris mee et Eustachii filii mei et aliorum puerorum meorum et predecessorum nostrorum unam carrucatam terre ad abbatiam construendam in nemore de Bethlo juxta aquam que appellatur Reche et juxta villam de Newerlede quam carrucatam Mathildis uxor mea eis in eleemosynam dedit Et ne hoc postenos latere possit sigilli mei impressione confirmo et subscriptorum attestatione corroboro Willelmi de Ypra et Roberti de Ver constabularii et Willelmi Marte[l] et Richardi de Luci Apud Londoniam