Charter Document - 03790196
Charter Number: | 03790196 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1142 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Mathildis dei gratia regina Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus baronibus Anglie et Normannie et Bolonie et universis filiis sancte ecclesie salutem Ego Mathildis gratia dei Anglorum regina et Bolonie comitissa et Eustachius filius meus Gunfrido abbati de Claromaresch et successoribus eius in perpetuum unam carruc[at]am ad abbatiam construendam in nemore nostro de Bethlo juxta aquam que appellatur Reche et villam dictam Newerlede pro salute animarum nostrarum et predecessorum nostrorum concessimus Huic autem primo dono quod est a manso Malgeri per viam superiorem que est in nemore et viam presbyteri uersum viam Heleeche et secundo quod est in valle coniuncta vie presbyteri quod est duarum carruc[at]arum tertium adiunximus Testibus Willelmo de Ypra Willelmo de Monsterolio Arnulpho aduocato Taruanie Richardo de Luci Eustachio de Furnis Thoma capellano Richardo Bolonie Petro clerico Odone clerico Apud Boloniam