Charter Document - 03790193

Charter Document - 03790193


Charter Number: 03790193
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dux Norm[annorum] et Aquit[anorum] et comes And[egavorum] omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus suis fidelibus francis et anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem quam fecit Rogerus comes Hereford[ie] ecclesie beate Marie de Cyrencestria de ii [h]idis terre quas ipse predicte ecclesie et canonicis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam dedit salva firma mea quam ipse comes Rogerus inde debet michi reddere Sunt autem ille due hide apud C[yrencestriam] una de dominio meo quam comes Herefordie tenet ad firmam feodalem et alia de warlanda in Baudintune et in Cestrentona Quare volo et precipio ut canonici illas libere et quiete in prato et in terra arabili et in omnibus rebus teneant ne quis eis inde ullam iniuriam vel contumeliam inferat T[este] W[illelmo] cancell[ario] [et] Rogero comite Heref[ordie] Waltero fratre eius Hunfrido de Bohun dapifero Warino filio Geroldi Hugone de Longocampo Apud Glouc[estriam]

Source (click image below to view full size)