Charter Document - 03790189

Charter Document - 03790189


Charter Number: 03790189
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Steph[anu]s rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justic[iis] vicecomitibus et omnibus fidelibus Sancte Ecclesie per Angliam constitute salutem Sciatis uniuersi quoniam ego reddidi et concessi deo et ecclesie Beate Marie Cyr[e]nc[estrie] pro animabus patrum et antecessorum meorum et pro statu et incolumitate regni mei abbati Serl[oni] et omnibus successoribus eius et canonicis regularibus ibidem deo servientibus totam tenuram prefate ecclesie sicut subi[e]cta predecessoris et avunculi mei Henrici regis declarat cartula [] Hanc itaque donationem et concessionem a H[enrico] predecessore et avunculo meo pie memorie rege factam ego quoque laudo et regia auctoritate corroboro et omnes libertates et quietationes et consuetudines et dignitates sicut ipse concessit ei et ego concedo et a deo mihi tradita potestate illi ecclesie imperpetuum obtinendas decerno eam[que] in manu et protectione regia tanquam propriam elemosinam mea retineo De rebus autem predictis que fuerunt Reinbaldi hoc confirmo et corroboro quod quicquid Rog[erus] episcopus inde tenuit videlicet ecclesias de Froma de Aueb[er]ia de Sc[r]iueha[m] de Coch[am] de Brai et in Eston[a] x hid[as] deinceps sint et imperpetuum permaneant in proprios usus et dominium canonicorum regularium sicut in carta H[enrici] regis avunculi mei statutum est De ecclesia auten de Meleburn[e] quam tenet Will[elmus] fil[ius] Warini vic[ecomitis] et de ecclesia de Brikestok[a] quam tenet N[icholaus] nepos episcopi Wintoniensis et de prebendis canonicorum secularium quod in eadem carta statutum est confirmo scilicet ut post mortem eorum redeant in proprios usus canonicorum regularium Test[ibus] Rob[er]to He[re]f[ordensi] ep[iscop]o et Philipp[o] cancell[ario] et Rog[ero] archid[iacono] de Fesc[anno] Walt[er]o archid[iacono] de Oxeneford[a] et Wal[erano] com[ite] de Mell[ento] Engel[gero] de Sai Walt[ero] de Sar[esberia] Rob[erto] de Ver Will[elmo] de Pont[e]arch[e] Apud Sar[esberiam] anno ab incarnatione domini millesimo CXXXIX regni vero mei quinto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Steph[anu]s rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justic[iis] vicecomitibus et omnibus fidelibus Sancte Ecclesie per Angliam constitute salutem Sciatis uniuersi quoniam ego reddidi et concessi deo et ecclesie Beate Marie Cyr[e]nc[estrie] pro animabus patrum et antecessorum meorum et pro statu et incolumitate regni mei abbati Serl[oni] et omnibus successoribus eius et canonicis regularibus ibidem deo servientibus totam tenuram prefate ecclesie sicut subi[e]cta predecessoris et avunculi mei Henrici regis declarat cartula []embed Hanc itaque donationem et concessionem a H[enrico] predecessore et avunculo meo pie memorie rege factam ego quoque laudo et regia auctoritate corroboro et omnes libertates et quietationes et consuetudines et dignitates sicut ipse concessit ei et ego concedo et a deo mihi tradita potestate illi ecclesie imperpetuum obtinendas decerno eam[que] in manu et protectione regia tanquam propriam elemosinam mea retineo De rebus autem predictis que fuerunt Reinbaldi hoc confirmo et corroboro quod quicquid Rog[erus] episcopus inde tenuit videlicet ecclesias de Froma de Aueb[er]ia de Sc[r]iueha[m] de Coch[am] de Brai et in Eston[a] x hid[as] deinceps sint et imperpetuum permaneant in proprios usus et dominium canonicorum regularium sicut in carta H[enrici] regis avunculi mei statutum est De ecclesia auten de Meleburn[e] quam tenet Will[elmus] fil[ius] Warini vic[ecomitis] et de ecclesia de Brikestok[a] quam tenet N[icholaus] nepos episcopi Wintoniensis et de prebendis canonicorum secularium quod in eadem carta statutum est confirmo scilicet ut post mortem eorum redeant in proprios usus canonicorum regularium Test[ibus] Rob[er]to He[re]f[ordensi] ep[iscop]o et Philipp[o] cancell[ario] et Rog[ero] archid[iacono] de Fesc[anno] Walt[er]o archid[iacono] de Oxeneford[a] et Wal[erano] com[ite] de Mell[ento] Engel[gero] de Sai Walt[ero] de Sar[esberia] Rob[erto] de Ver Will[elmo] de Pont[e]arch[e] Apud Sar[esberiam] anno ab incarnatione domini millesimo CXXXIX regni vero mei quinto