Charter Document - 03790187

Charter Document - 03790187


Charter Number: 03790187
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Steph[anus] rex Anglorum omnibus justiciis et vic[ecomitibus] et ministris in quorum minister[iis] abbas de Cirec[estria] terras habet salutem Precipio quod abbas de Cirecestr[ia] et ecclesia sua ita bene et in pace et honorifice et quiete teneat omnes terras suas et redditus in ecclesiis et decimis et nemoribus et aliis rebus sicut unquam melius tenuit usque ad diem qua rex Henr[icus] fuit vivus et mortuus Et si postea de terra vel re aliqua dissaitus est prorsus resaisiatur ita ne quicquam inde detineatur Et si aliquis ei quicquam detinuerit vos faciatis ei inde plenariam justiciam et desicut tenuit die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus non ponatur in placitum versus aliquem T[estibus] archiep[iscop]o Cant[uariensi] et ep[iscop]o Sar[isberiensi] Apud Radingas

Source (click image below to view full size)