Charter Document - 03790184

Charter Document - 03790184


Charter Number: 03790184
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et dedisse ecclesie Sancte Trinitatis Cicestrie et Hillario episcopo et successoribus eius episcopis in perpetuam elemosinam capellariam de Peuenesel cum omnibus ad eam pertinentibus ita quod Hillarius episcopus et successores sui inde sint capellani Matildis regine uxoris mee et successores eius et ad festa eius inuitati tanquam proprii capellani eius uenient et ei inde servient Et volo et precipio quod ecclesia et episcopus teneant prefatam capellariam et quicquid ad eam pertinet bene et in pace libere et honorifice et quiete cum saca et socha et thol et theam et infangentheof et omnibus aliis libertatibus sicut tenent alias possessiones suas et secundum quod libertates ad eandem capellariam pertinent Testibus W[illelmo] Norw[icensi] episcopo et Henrico abbate de Fiscampe M[atilda] regina

Source (click image below to view full size)