Charter Document - 03790182
| Charter Number: | 03790182 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1147 - 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis vicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse illud donum quod comes Willelmus de Arundell fecit ecclesie Sancte Trinitatis Cycestr[ie] donando ei scilicet quicquid habebat in quarta parte civitatis Cyc[estrie] in qua ipsa ecclesia et domus episcopales et canonicorum site sunt Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia Sancte Trinitatis teneat et in perpetuum possideat illud donum bene et in pace et libere et honorifice et quiete ab omnibus exactionibus et consuetudinibus tam in hominibus quam in terris et domibus cum saca et socha et tol et theam et infangenetheof et omnibus aliis libertatibus cum quibus illa ecclesia vel alie ecclesie regni mei melius et liberius et quietius tenent alias possessiones suas et sicut idem comes eidem ecclesie illud dedit et concessit et carta sua confirmavit T[estibus] Theobald[o] archiep[iscopo] Cant[uariensi] H[enrico] ep[iscopo] Wint[oniensi] et Sim[one] ep[iscop]o W[igornensi]
